- CERCIUS vel RHETIUS
- CERCIUS, vel RHETIUSet Amphitus, aurigae Castoris ac Pllucis, Dioscuriadlis Auctores, memorantur Ammiano, l. 22. et Dioscurias nunc usque nota, cuius auctores Amphitus et Cercius Spartani traduntur, aurigae Castoris et Pllucis, a quibus Heniochorum natio est instituta. Ubi forte Rhecius scribendum esse, conicit Salmas. ex Strabone, cui alter horum Ρ῾έκας dicitur, vide eum ad Solin. p. 193. Sed et Cercius antiquis Circius dictus, Siculis Κερκίας. Vide ubi de Circio. Quam vero partem Circi κερκίδα vocaverint Graeci, dicemus infra, in voce Cuneus,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.